monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 87, 1
Dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO Presbytero THEOPHILUS Episcopus. 'Sanctus Episcopus Agatho, cum dilectissimo Diacono Athanasio in ecclesiastica directus est causa: quam cum didiceris, non ambigo quin nostrum studium probes, et in Ecclesiae victoria glorieris. Namque Origenis haeresim in monasteriis Nitriae quidam nequam et furiosi homines serere et fundare cupientes, Prophetica falce succisi sunt. Quia recordati sumus commonentis Apostoli:' Argue eos severe . 'Festina igitur et tu, partem huius praemii recepturus, deceptos quosque congruis Scripturarum emendare sermonibus. Optamus, si fieri potest, in diebus nostris catholicam fidem, et Ecclesiae regulas cum subiectis nobis populis custodire, et omnes novas sopire doctrinas.'